Post hunc exstitit Judas Galilaeus in diebus professionis, id est descriptionis generalis ab Augusto factae, quando unusquisque solvens censum capitis sui, profitebatur se subditum Romano imperio. Iste Judas Galilaeus fuit Essaeus genere. Et, ut tradit Josephus, persuadebat Judaeis ut negarent tributa Romanis, asserens eos, qui decimas et primitias Deo solvebant, non debere solvere tributa hominibus. Et in tantum praevaluit haec doctrina ejus, ut Pharisaei et magna pars populi quaererent ab ipso Domino an solvendum esset tributum Caesari, an non; postea periit ipse, et quotquot ei consenserunt. Consenserunt ergo exhortationi Gamalielis, et convocantes apostolos flagellaverunt eos et flagellatos dimiserunt, prohibentes sub comminatione mortis, ne amplius loquerentur in nomine Jesu. Et ibant apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. Ecce quantum erat in eis jam robur fidei, qui nec verbis prohiberi poterant, nec flagellis, id est non destiterunt primo verbis prohibiti, modo flagellis caesi.